Elemento Aggiunto

Alleluia, Alleluia, Alleluia.

O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie.

R. Alleluia
Ex mane prima Sabbati
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli.

R. Alleluia
Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere

R. Alleluia
In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
In Galilaea est Dominus.

R. Alleluia
Et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius,
monumento venit prius.

R. Alleluia
Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus.

R. Alleluia
Ut intellexit Didymus
quia surrexerat Iesus,
remansit fere dubius.

R. Alleluia
Vide Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,
noli esse incredulus.

R. Alleluia
Quando Thomas vidit Christum,
pedes, manus, latus suum,
dixit: Tu es Deus meus.

R. Alleluia
Beati qui non viderunt
et firmiter crediderunt;
vitam aeternam habebunt.

R. Alleluia
In hoc festo sanctissimo
sit laus et iubilatio:
benedicamus Domino.

R. Alleluia
Ex quibus nos humillimas
devotas atque debitas
Deo dicamus gratias.

R. Alleluia