Elemento Aggiunto

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Gloria in excelsis Deo,
et in terra pax hominibus
bonae voluntatis
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens.
Domine fili unigenite, Iesu Christe.
Domine Deus,
Agnus Dei, Filius patris.
Qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram patris
miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus.
Tu solus Altissimus, Iesu Christe.
Cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris. Amen

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum, Iesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum:
sedet ad dextram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos;
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
Et in unam sanctam catholicam
et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum,
et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi. Amen.

Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

Pàter nòster, qui es in caelis,
sanctificètur nomen tùum,
advèniat regnum tùum,
fiat volùntas tua
sìcut in caelo et in terra;
panem nostrum cotidianum
dà nobis hòdie,
et dimìtte nos dèbita nostra
sìcut et nos dimìttimus
debitòribus nostris,
et ne nos indùcas in tentatiònem,
sed lìbera nos a malo.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona nobis pacem.